Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hedda Hopper

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hedda Hopper anno 1929.
Hedda Hopper et Carola Lombard in The Racketeer (1929).
Hedda Hopper anno 1930.

Hedda Hopper (nata Holidaysburgi Pennsilvaniae die 2 Maii 1885; mortua Ruscisilvae Californiae die 1 Februarii 1966) fuit histrio Americana et una ex columnistis rumorum Americanis notissimis, quae simultatibus cum Luella Parsons, summa aemula, exercitis innotuit. Multos annos fuerat famosa scaenae et lintei cinematici histrio, antequam occasio columnae Hedda Hopper's Hollywood pro Los Angeles Times scribendae anno 1938 ei oblata est. Aetate McCarthiana, homines nominabat qui in suspicionem communismi venirent. Garras usque ad mortem scribebat, eius opere in multis magazinis et deinde in retibus radiophonicis apparente.

In Nova Caesarea die 8 Maii 1913, DeWolf Hopper, actori et cantori, nupsit, cui Gulielmum, solum filium, peperit, qui tandem partes Pauli Drake in Perry Mason, serie televisifica, egit.[1] Divortium fecerunt anno 1922.[2]

Pneumonia mortua est Ruscisilvae Californiae die 1 Februarii 1966. Corpus in Sepulcreto Rose Hill Altoonae Pennsilvaniae inhumatum est.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Donnelley 2005:497.
  2. Houseman 1991:150.

Further reading[recensere | fontem recensere]

  • Donnelley, Paul. 2005. Fade to Black: A Book of Movie Obituaries. Omnibus. ISBN 1844494306.
  • Eells, George. 1972. Hedda and Louella. Novi Eboraci: G. Putnam's Sons.
  • Frost, Jennifer. 2008. Hedda Hopper, Hollywood Gossip, and the Politics of Racial Representation in Film, 1946–1948. Journal of African American History 93:36–63.
  • Frost, Jennifer. 2011. Hedda Hopper's Hollywood: Celebrity Gossip and American Conservatism. NYU Press. ISBN 0814728243.
  • Hopper, Hedda. 1952. From under my hat. Garden City Novi Ebraci: Doubleday.
  • Hopper, Hedda, et James Brough. 1963. The Whole Truth and Nothing But. Garden City Novi Eboraci: Doubleday.
  • Houseman, Victoria. 1991. Made in Heaven: The Marriages and Children of Hollywood Stars. Bonus Books. ISBN 0929387244.
  • Stephens, Autumn. 1998. Drama Queens: Wild Women of the Silver Screen. Conari. ISBN 1573241369.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Heddam Hopper spectant.