Coordinata: 42°22′20″N 71°07′00″W / 42.37232°N 71.11656°W / 42.37232; -71.11656

Grolier Poetry Book Shop

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Facies Grolier Poetry Book Shop (fenestra et ostium in parte laeva), Augusto 2005.

Grolier Poetry Book Shop est libraria libera in Via Plympton prope Quadratum Harvardianum Cantabrigiae in Massachusetta sita. Quamquam libraria editionum primarum condita, solum poesim hodie exprimit. Taberna, quae in uno conclave quadringentorum et quattuor pedum quadratorum forulis excelsis praeditum consistit, se veterrimam librariam continuam solum ad poesim et iudicium poeticum dicatam appellat. Anno 1927 constituta est.

Gordon Cairnie, diuturnus tabernae dominus. Photographema ab Elsa Dorfman factum.

Grolier multos annos erat sedes industriae poeticae in regione Cantabrigiensi, partim ob gratiam Universitatis Harvardianae. Taberna poetas visitantes trahebat, ac locus erat gerrarum, rumorum, et networking in civitate poetica. Ioannes Ashbery, Robertus Bly, Robertus Creeley, Donaldus Hall, et Franciscus O'Hara scholastici subgraduati Harvardiani tabernam assidue frequentabant; Conradus Aiken poeta insulam supra libraria revera habitabat. Multi alii poetae et scriptores, inter quos Russell Banks, Franciscus Bidart, Guliemus Corbett, E. E. Cummings, T. S. Eliot, Laurentius Ferlinghetti, David Ferry, Allen Ginsberg, Dionysia Levertov, Marianna Moore, Carolus Olson, Robertus Pinsky, Hadriana Rich, Ruta Stone, Iacobus Tate, et Franciscus Wright, amici Grolierani appellati sunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]