Grex Chalybis Universitatis Virginiae Occidentalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Grex Chalybis Universitatis Virginiae Occidentalis est symphonia discipulorum circa quadraginta in Parte Musicae Collegii Artium Creantium Universitatis Virginiae Occidentalis perscriptorum, quae plerumque in patinis chalybis consistit, tympanis variisque idiophonis et membranophonis pulsatis atque adeo tritis[1] adiunctis. Hic orchestra chalybis ab Ellie Mannette, "hodierni cupae chalybis patre" et Socio Hereditatis Civitatis Civitatum Foederatarum, in urbe Morganopole Virginiae Occidentalis decennio 200 ineunte condita est.[2]

Mannette, in Trinitate et Tabaco natus, faber in Classi Civitatum Foederatarum circa quadraginta annos meruit, cum formam patinarum chalybis hodiernarum excogitaret melioremque faceret. Tum artifex habitans et deinde professor in Universitate Virginiae Occidentali ab anno 1991 ad annum 2008 multos discipulos docebat, atque director Propositi Intonationis Universitatis, incepti maioris pro patinis chalybis in universitate, creatus est. Societatem commercialem quae patinas chalybis fabricatur iam regit.[3]

Anno 2012, grex in Smithsonianis Vitae Popularis Feriis in Campo Civitatis Vasingtoniae interfuit,[4] Michaele Vercelli, principali Situs Perfunctionis Musicae Orbis Terrarum in Parte Musicae universitatis, duce, et Raphaele Langoni Smith ordinatore musico. Inter compositiones a grege oblatas fuerunt "Jump in the Line"[5] ('Salite in agmen'), celebre carmen ab Harrio Belafonte promotum; "Take Me Home, Country Roads"[6] ('Ferte Me Domum, Viae Rusticae') Ioannis Denver, carmen civitatis Virginiae Occidentalis haud sollemni more cantum; "El Diablo" ('Diabolus'), carmen calypsonianum; et certae res quae patriam amant, inter quas "America the Beautiful" ('Pulchra America'), "Home on the Range," et "Vexillum Stellis Punctatum."[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.