Idiophonum
Idiophonum (appellatio ex verbis Graecis ἰδιο- 'proprius' et φωνή 'sonus' composita) est genus instumentorum musicorum, quae praesertim vibrando corpore ipsius instrumenti, sine spiritu aeris neque adhibitis nervis membranisve, sonum efficiunt. Idiophonum est prima ex quattuor maximis divisionibus pristinae systematicae instumentorum musicorum Hornbostel-Sachs. In systematica Victoris Caroli Mahillon, nunc obsoleta, haec instrumenta autophona appellabantur.
De idiophonis
[recensere | fontem recensere]Ex percussionalibus idiophona sunt instrumenta, quae inter tympana non numerantur. Systema Hornbostel-Sachs idiophona in quattuor genera principalia digerit, quorum primum idiophona percussionalia amplectitur, quae plurima et familiarissima comprehendunt instrumenta dissimilia tympani. In his omnia sunt idiophona, quae (sicut caudex, cratera cantans, tympanum cisterninum, triangulum, marimba) manu malleolove vibrantur, aut radendo concutiendove (sicut maracae et flexatonum). Varia genera campanarum in ambas categorias digeri possunt.
Cetera genera tria rariora sunt:
- idiophona pulsabilia, sicut harpa Iudaeorum, cactus amplificatus, kouxian, dan moi, capsa sonans, mbira (lamellophonum)
- idiophona inflatilia quorum sunt paucissima exempla, sed unum est aeolodion
- idiophona fricabilia sicut cratera sonans, harmonica vitrea, harpa vitrea, phonographum, verrophonum, daxophonum, styrophonum, serra sonans, et fides clavorum (res metallicae vel ligneae arcu frictae).[1]
Idiophona ex materiis (sicut vitro, metallo, fictilibus, ligno), quae sonos unicos offerunt, efficiuntur. In orchestra classica occidentali percussionalium instrumentorum partes agunt.
Nonnulla idiophona quae percuti solent, sicut malleoli vibraphoni et cymbala, etiam arcu vibrari possunt.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Rendel 1986.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Blades, James (1992) Percussion Instruments and their History. Kahn & Avril.
- Rendel, Don Michael (ed. 1986) The New Harvard Dictionary of Music.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad idiophona spectant. |