Gregorius de Regio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Genera capsicorum 1-4 a Gregorio de Regio delineata

Gregorius de Regio seu vulgo Gregorio da Reggio (Regio Lepidi natus medio fere saeculo XVI; mortuus anno circiter 1618) fuit frater Capuccinus herbariusque conventus Montis Calvarii iuxta Bononiam.[1] Inde in alia monasteria, in montes Appenninos necnon Alpes, undique in Italiam itinera botanica faciebat. Litteras de plantis repertis ad Carolum Clusium crebriter mittebat. Plantas rariores collegit tam ad herbarium conventus quam ad hortos patronorum ornandas, videlicet comitis Haller von Hallerstein, Alexandri Farnesii cardinalis (creatoris hortorum Farnesianorum), Vincentii Gonzagae.

Commentariuncula "de varietate capsicorum"[recensere | fontem recensere]

Genera capsicorum 5-8
Genera capsicorum 9-12

Textum brevem, cui ipse fortasse titulum "De varietate capsicorum" praefixerat, ad Clusium misit, qui, Latine versum, auctore rite citato, sine titulo praefixo, capitulis divisum, imaginibus novis illustratum, intra opus suum nomine Curae posteriores divulgavit (Antverpiae, 1611: pp. 95-108). Qui textus de speciebus cultis generis Capsici et praecipue de fructibus vel capsicis ipsis disserit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]



Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.