Gnaeus Cornelius A.f. Cossus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gnaeus Cornelius A.f. Cossus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cornelius Cossus anno 414 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est, cum eo Lucius Valerius L.f. Potitus, Quintus Fabius Q.f. Vibulanus atque Marcus Postumius Albinus Regillensis, eo anno, cum Romani contra Aequos pugnaverunt de de agris dividendis ordines iurgabant[1].

Anno 409 consul electus est, una cum Lucio Furio L.f. Medullino. Tum primum quaestores plebeii electi sunt[2]. Eodem tempore et Volsci et Aequi Romanis bellum inferrebant. Consules itaque dilectum habebant - tribunis plebis invitis atque in hostem milites duxerunt. Postquam frustra Carventum oppidum obsesserunt, domum reverterunt[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 49,7-50,8
  2. op. cit., IV 54
  3. op. cit., IV 55


Antecessores:
Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus et Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus
Consul
409 a.C.n.
cum
Lucio Furio L.f. Medullino II
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Gaius Iulius Sp.f. Iullus, Publius Cornelius A.f. Cossus, Gaius Servilius P.f. Ahala