Gaius Servilius P.f. Ahala

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Servilius P.f. Structus Ahala (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus origine patricia saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gaius anno 408 a.C.n. tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius Gaius Iulius Sp.f. Iullus atque Publius Cornelius A.f. Cossus etiam patricii fuerunt. Quod Aequi et Volsci tum Romanis bellum intulerunt, Publius Cornelius M.f. Rutilus Cossus dictator nominatus, Ahala tribunus eius magister equitum factus est[1].

Anno 407 a.C.n. iterum tribunus militum electus est. Tum Gnaeus vel Num. Fabius Vibulanus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus eius collegae fuerunt. Tum cum Veientibus de pace agebatur, in Volscis clades accepta est[2].

Anno 402 tribunus III erat et cum eo Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus, Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutus, Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Manius Sergius L.f. Fidenas. Tum bellum in Veios continuatum, Anxur oppidum ab hostibus expugnata, bellum adventu repentino Capenatium et Faliscorum extentum est. Propter cladem ob controversias inter tribunos acceptam sententia fuit, ut statim novi tribuni eligendi essent, quod etiam constitutum est[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 56-57
  2. op cit. IV 57,12-58,5
  3. op. cit., V 8-9