Glycogenolysis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


Structura glycogeni: In iecure et musculis glycogenum plurium ramorum constans inveniuntur. Reactiones glycogenolysis his ramis glucoso-6-phosphatum.

Glycogenolysis est iter metabolicum separationis chemicae glucoso-6-phosphati ex glycogeno (n) efficiens glycogenum (n-1). Cum glucosi angustiis in iecure et musculis ex copiis glycogeni per enzymum glycogeni phosphorylasis glucosum liberatur[1]. Reactio inversa glycogenogenesis vocatur. Significatio itineris huius metabolici est energiae emanatio ex glycogeni iecoris horrei glucosi et musculorum.

Epidemiologia[recensere | fontem recensere]

Verbum glycogenolysis est compositio de verbis glycogeni et Graecis γλυκύς glykys 'dulcis‘ + λύσις lysis 'dissolutio'.

Significatio et contextus[recensere | fontem recensere]

Glycogenolysis cum glucosi angustiis necessitateve organismo vivo celeriter saccharum energia denique iubet. Nimirum illius reactiones biochemicarum in cellularum cytoplasmate reperiuntur. In iecore hepatocyti glucosum liberatum tam ad suum ipsum quam ad usum organorum aliorum utuntur, atquin in musculis myocyti glucosum prorsus in suam rem convertunt.

Locus glycogenolysis[recensere | fontem recensere]

Glycogenolysis imprimis in iecuris hepatocytis myocytisque musculorum fiunt.

Cursus[recensere | fontem recensere]

Glycogenum[recensere | fontem recensere]

In corpore glycogenum est forma chemica glucosi accumulati. Conservationis in iecore musculisque moleculae glucosi concatenatae sunt.

Clavi glycogenolysis[recensere | fontem recensere]

Hoc posito copiarum glycogeni cum signis et hormontis glucagoni velut epinephrini tunc his ex copiis glycogeni phosphorolysi per enzymum glycogeni phosphorylasis glucosum liberatur. Versa vice glycogenolysis per insulinum inhibetur.

Perturbationes glycogenolysis et morbi[recensere | fontem recensere]

De consuetudine regeneratio glucosi ex glycogeno sine perturbationibus fit. Famibus, ut in angustiis gravibus sive anorexia nervosa copiae comparatae vix iam satis sunt. Sub exercitationibus equidem vehementibus inopia quoque glucosi nascatur usque ad hypoglycaemiam cum symptomatibus (sudor, convulsiones).

Supra nonnulli morbi imprimis genetici glycogenoses (morbi glycogenum condendi[2]) noti sunt. Adhuc quindecim dumtaxat typi morborum condendi descripta sunt. Saepe symptoma hepatomegaliae offertur[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Collegium Elmhurstiense: de glycogenolysi (Anglice)
  2. In operibus Anglicis notio Glycogen storage disease, abbreviatura GSD, adhibetur.
  3. Khoury J, Zohar Y, Shehadeh N, Saadi T (2018). "Glycogenic hepatopathy". Hepatobiliary Pancreat Dis Int 17 (2): 113-8 

Nexus interni

biochemia Haec stipula ad biochemiam spectat. Amplifica, si potes!