Roman numeral 10000 CC DD.svg

Globulus electricus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Globulus electricus.

Globulus electricus[1] seu ampulla electrica[2] seu globus ignifer[3] seu globulus incandescens est globulus vitreus ab aëre evacuatus, filum electricum resistivum intus cohibens. Filum electricitatem conducens candescit et lucem effundit; cum globulus aëre caret, filum incandescens non oxydatur (non comburitur), et diu officio suo fungi potest. Primus globulus electricus inventus est a Thoma Edison anno 1878. Hoc inventum magnopere mundum afficit, candelas surrogans, quae tunc primarii luminis fontes erant.

Schema globuli electrici
  1. Globulus vitreus
  2. Gas inertum pressionis dimissae (aut vacuum)
  3. Filum Incandescens e Wolframio
  4. Filum Contactans (ex caule)
  5. Filum Contactans (in caulem)
  6. Fila Adiuncta
  7. Caulis globuli
  8. Contactus Electricus
  9. Caput (vel manuleus)
  10. Insulatrum
  11. Contactus Electricus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X
  2. Apud hoc dictionarium.
  3. Pater Reginaldus Foster e Vaticano.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad globulum electricum spectant.


stipula Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!