Glandula pituitaria
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Glandula pituitaria[1] aut hypophysis (Graece ὑπόφυσις) [1] est glandula, quae plura hormonta effundit et systema endocrinum corporis dirigit. Haec glandula ad basem calvae in sella Turcica sita est.
Anatomia[recensere | fontem recensere]
In sectionibus glandulae pituitariae (vide imaginem) generatim partes tres apparent: pars anterior, lobus anterior sive adenohypophysis, deinde pars intermedia, postremo posterior, quae lobus posterior seu neurohypophysis nominatur atque per infundibulum hypothalamo conexa est.
Providentia vascularis[recensere | fontem recensere]
Providentia per arterias hypophyseales superior (tuber cinereum, adenohypophysis) et inferior (neurohypophysis) fit. Utraque arteria hypophysealis ex ramo arteriae carotis internae, ante circulum arteriosum WILLISII, emanat: Arteria hypophysealis superior ex parte cerebrali, arteria hypophysealis inferior ex parte cavernosa arteriae carotis internae.
Mala morbique[recensere | fontem recensere]
Tumores[recensere | fontem recensere]
Tumores hypophyseales sunt adenomata hypophysealia, prolactinomata, tumores somatostatinum secernentes, tumores adrenocorticotropinum secernentes, tumores hypophyseales inactivi.
Craniopharyngeoma[recensere | fontem recensere]
Commentatio principalis: Craniopharyngeoma
Craniopharyngeoma est tumor inactivus hypophysis ex cellulis epithelialibus ductus craniopharyngei derivatus.
Apoplexia hypophysealis[recensere | fontem recensere]
Infarctus in hypophyse cum gravissimo capitis dolore occurunt.
Notae[recensere | fontem recensere]
Nexus interni
![]() |
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |
![]() |
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |