Adenoma hypophyseale

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Adenoma hypophyseale.

Adenoma hypophyseale est tumor glandulae pituitariae (hypophysis). Inter neoplasmata cerebralia inveniuntur centesimae ab decem ad viginti quinque adenomata hypophysealia.

Hodie secundum functiones biologicas dividuuntur adenomata hypophysealia in categorias tres:

  • Adenomata benigna (65%)
  • Adenomata invasiva (35%)
  • Carcinomata (0.1 - 0.2%)

Praeterea vocantur:

  • Macroadenomata - magnitudine plus quam 10 mm (0.39 in)
  • Microadenomata - macroadenomati magnitudine minore

Incidentaloma dicitur, si adenoma forte inveniatur.

Hypophysis[recensere | fontem recensere]

Situs hypophysis

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Glandula pituitaria

Hypophysis, sive glandula pituitaria, est glandula endocrinea, nexa cum hypothalamo cerebri, iuxta ventriculum tertium et chiasma opticum.

Lobus anterior (adenohypophysis) hormonta generat (ACTH, TSH, FSH, LH, GH, PRL), ac pars intermedia MSH. Pars nervosa glandulae pituitariae (neurohypophysis), pars systematis endocrineim per fibras nervales cum hypothalamo coniuncta est.

Hormonta hypophysealia effectus organorum sexualium, glandulae thyreoideae, metabolismi perficiunt.

Adenomata in genere[recensere | fontem recensere]

Adenomata in genere sunt tumores benigni cellularum epithelialium tunicarum mucosae ve glandularum, quae in omne organorum observari possunt, saepe tractus gastrointestinalis (polyposis).

Symptomata et signa adenomatis hypophysealis[recensere | fontem recensere]

Quaeque adenomata hormonta, imprimis GH et PRL (prolactinoma) - rarius TSH[1] (TSH-oma), secernunt, alia nulla; ergo symptomata hormontis secretis pendent. Non raro perturbationes videndi vel capitis dolor (per exemplum hemicrania vel cephalgiae autonomicae trigeminales[2]) narrantur. Etiam symptomata mentis nonnumquam observantur (depressio, timor, et alia).

Therapia[recensere | fontem recensere]

Saepe tractatio per operationem fit. Aditus chirurgicus sit transsphenoidalis cum endoscopio et instrumentis medicis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Xing B., Ren Z. Y., Su C. B., Wang R. Z., Yang Y., Ma W. B., Li Y. N., Lian X. L., Dai W. X., Gu F. (Iun 2011). "Thyroid-stimulating hormone pituitary adenomas: clinical characteristics, diagnosis and treatment". Zhonghua wai ke za zhi 49 (6): 546-50 
  2. Milos P., Havelius U., Hindfelt B. (Mar 1996). "Clusterlike headache in a patient with a pituitary adenoma. With a review of the literature". Headache 36 (3): 184.8 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!