Giselbertus Lotharingiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Giselbertus (natus circa annum 890, mortuus 2 Octobris 939) dux Lotharingiae ab anno 928 fuit.

Origo[recensere | fontem recensere]

Pater eius Reginarius marchio Henogoviae fuit, qui anno 911 a Carolo III rege Franciae marchio Lotharingiae nominatus est - contra voluntatem Conradi I regis Francorum orientalium. Reginarius anno 915 mortuus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Giselbertus anno 915 titulum patris heriditatem accepit et auctoritatem in Lotharingia extendere conatus est. Anno 928 Henricus I rex Francorum orientalium eum ducem Lotharingiae fecit et ei Gerbergam filiam in matrimonium dedit. Cum anno 936 Henricus I mortuus est, Giselbertus successorem eius Ottonem I deseruit et ad Ludovicum IV regem Franciae transiit. Cum eo et Henricus filius Henrici regis orientalis rebellavit. Anno 939 pugnam et paulo post vitam contra regem amisit. Giselberto mortuo Henricus filius ei dux Lotharingiae successit, Gerberga vidua Ludovico IV regi Franciae nupsit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]