Latinitas nondum censa

Georgius Kondratjuk

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Georgius Kondratjuk
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Kondratjuk: imago
Nativitas: 9 Iunii 1897; Poltava
Obitus: 23 Februarii 1942; Caluga
Patria: Unio Sovietica

Officium

Munus: aerospace engineer, engineer, eruditus

Consociatio

Religio: Catholicismus

Georgius Basilii filius Kondratjuk (Russice Юрий Васильевич Кондратюк, tr. Jurij Vasil'evič Kondratjuk; Ucrainice Юрій Васильович Кондратюк, tr. Jurij Vasyl'ovyč Kondratjuk), vero nomine Alexander Ignatii filius Šargej (Russice Александр Игнатьевич Шаргей, tr. Aleksandr Ignat'evič Šargej; Ucrainice Олександр Гнатович Шаргей, tr. Oleksandr Hnatovyč Šarhej), natus die 21 Iunii 1897 Poltavae (tunc Imperii Russici, nunc Ucrainae), mortuus fortasse die 25 Februarii 1942 prope oppidum Zaseckij nunc regionis Calugensis Russiae (tunc in URSS), fuit eruditus Ucrainicus Sovieticus, unus e creatoribus theoriae volatuum cosmicorum. Viam optimam volatus ad Lunam computavit (computationibus eius dein a NASA in Programmate Apollo utebantur). Asteroides 3084 Kondratyuk in eius honorem vocatur.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Alexander Šargej anno 1916 studium suum in gymnasio Poltavensi prospere complevit et ad partem mechanicam Instituti Polytechnici Petropolitani iniit. Mense Novembri eodem anno tamen ad munus militare evocatus est et ut praefectus militum minor exercitus Imperii Russici bello mundano primo interfuit, mense Martio anno 1918 dimissus. Post Res Novas Octobres in Russia ad Exercitum Album mobilitatus fuit, sed deseruit. Timoris repressalium pro praeteritis suis ut praefecti militum causa, consignationes personalias certi mortui Georgii (Jurij) Kondratjuk acquisivit, sub quo nomine ad finem vitae suae colebat.

Anno 1919 'Kondratjuk' opus nomine Illis, qui legent ut struant (Russice «Тем, кто будет читать, чтобы строить») publicavit. In hoc opere structuram et aequationem motus rochetae atque nonnullas ideas volatus navium cosmicarum perficiendi proposuit.

Ab anno 1921 ad 1927 in Ucraina meridionali, in regione Hypanis et in Caucaso septentrionali favebat operi. Anno 1927 in Siberiam venit, ubi, pro negotio Novosibirscensi panis praeparandi laborans, in constructione nubilariorum participavit. Illo tempore etiam Bisci in urbe identidem lectiones de mechanizatione grani conservandi recitabat. Anno 1929 in lucem edidit librum suum nomine Expugnatio spatiorum interplanetarium (Russice «Завоевание межпланетных пространств»), ubi de consecutione partium primarum spatii cosmici ad usum tradendi narravit.

Anno 1930 in 'maleficio' deprehensus, Georgius Kondratjuk ad custodium trienne in campo captivorum damnatus fuit, sed adinstar ad mensem Augustum anni 1932 Novosibirsci in officio scriptorio speciali cum aliis ingeniariis captivis ad elaborationem officinarum carbonariarum se applicabat. Anno 1933 liberatus est (anno 1970 officiale purgatus). Ab anno 1932, initio Novosibirsci, dein Charcoviae et Moscuae, electrificinas fortitudine venti utentes elaborabat.

Cum Bellum Magnum Patrium anno 1941 incepit, Kondratjuk factus est miles voluntarius militiae popularis Sovieticae et nonnullos menses post periit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Kondratjuk spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия