Jump to content

Gaius Veturius Geminus Cicurinus

E Vicipaedia

Gaius (aut P.) Veturius (aut Vetusius) Geminus Cicurinus (natus saeculo 6, mortuus saeculo 5) senator Romanus fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Nomen eius auctoribus antiquis differt[1]. Anno 499 a.C.n. consul cum Tito Aebutio T.f. Helva fuit. Veturio consule Fidenae obsessae, Crustumeria capta est, ut Livius scripsit: Et Praenestem ab Latinis ad Romanos descivisse[2].

"Geminus" vocabatur, quod frater uno partu erat Titi Veturii Gemini Cicurini, consulis anni 494 a.C.n..


Antecessores:
Servius Sulpicius P.f. Camerinus Cornutus et Manius Tullius Longus
Consul
499 a.C.n.
cum
Tito Aebutio T.f. Helva
Successores:
Quintus Cloelius Siculus et Titus Larcius Flavus (aut Rufus) II
  1. Titus Livius ab urbe condita II 19 de Gaio Vetusio scripsit. A Dionysio Halicarnasseo (Antiquitates Romanae V 58) "Πόπλιος Οὐετούριος Γεμῖνος" nominatus est.
  2. Livius, loco citato