Manius Tullius Longus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Manius Tullius Longus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus saeculo 5 a.C.n.) senator Romanus consularis fuit. Genere patricio natus ab historicis antiquis traditur : nonne ei idem nomen erat atque regi Servio Tullio? At Tullii posteriores omnes plebei fuere.

De consulatu et morte[recensere | fontem recensere]

Anno 500 a.C.n. Manius Tullius consul fuit cum Servio Sulpicio Camerino Cornuto. De quo anno Titus Livius nihil amplius scribebat quam 'nihil dignum memoria actum'[1]. Dionysius Halicarnassus autem, collector Graecus veterum annalium Romanorum, haec rettulit[2] : delata Sulpicio consuli Romae remanenti coniuratione civili de regno Tarquinii Superbi restituendo, Tullius, qui tum Fidenas cum exercitu obsidebat, a collega monitus Romam delectos milites duxit quibus auxilio esset ad coniuratos opprimendos. Paucis diebus post eorum necem in pompa Ludorum Romanorum curru decidit atque tertio die mortuus est. Reliquo anno Sulpicius unicus consul fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Livius, Ab urbe condita II 19,1
  2. Antiquitates Romanae, V 52-57.


Antecessores:
Postumus Cominius Auruncus et Titus Larcius Flavus (aut Rufus)
Consul
500 a.C.n.
cum
Servio Sulpicio Camerino Cornuto
Successores:
Titus Aebutius T.f. Helva et Gaius (aut P.) Veturius (Vetusius) Geminus Cicurinus