Titus Veturius Geminus Cicurinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Titus Veturius (aut Vetusius) Geminus Cicurinus (natus et mortuus ignotis annis) senator Romanus saeculi 5 a.C.n. erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Cognomen Geminus indicat Gaium Veturium Geminum Cicurinum, consulem anni 499 a.C.n. fratrem geminum eius fuisse. Titus Veturius T.f. Geminus Cicurinus consul anni 462 a.C.n. eius filius est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Veturius anno 494 a.C.n. consul electus est, cum plebs urbana ad bellum contra Aequos venire recusaret. Itaque cum collega Aulo Verginio A.f. Tricosto Caeliomontano Manium Valerium Volusum Maximum dictatorem nominavit, ut plebem ad bellum cogerent. Tum, postquam iurgium sedatum est, bellum contra Aequos consules coeperunt[1].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 156


Antecessores:
Appius Claudius M.f. Sabinus Inregillensis et Publius Servilius P.f. Priscus Structus
Consul
494 a.C.n.
cum
Aulo Verginio A.f. Tricosto Caeliomontano
Successores:
Postumus Cominius Auruncus II et Spurius Cassius Vecellinus II