Gaius Rutilius Gallicus (Quintus Iulius Cordinus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Rutilius Gallicus (natus circa 25, mortuus sive 91 sive 92) fuit senator Romanus Augusta Taurinorum oriundus. Per omnes gradus cursus honorum usque ad consulatum suffectum atque ultime (anno 89 utique, fortasse iam ab annis 85/86) ad praefecturam Urbis sub Flaviis pervenit. Unus e patronis poetae Papini Statii fuit, qui dis gratias agens Soteria Rutili Gallici[1] composuit sive anno 89 sive 90, postquam e gravi morbo praefectus convaluit. E testimonio Statii Rutilius non tantum forensi eloquentia praeditus erat sed etiam carmina et versus temptaverat[2].

De origine nominibusque.[recensere | fontem recensere]

Plures inscriptiones[3] ad Gaium Rutilium Gallicum pertinentes Augustae Taurinorum repertae sunt, quae fuit colonia ab Augusto condita. Ex una earum nomen uxoris sub Vespasiano accepimus : Minicia Paetina. Ita Rutilius civis Romanus in tribu Stellatina erat. Utrum homo novus fuerit an iam pater magistratus curules exercuerit dubium est. Tria nomina Quintus Iulius Cordinus ante Vespasianum imperatorem non leguntur : itaque illa per adoptionem sibi assumpsisse creditur. E quo tempore nominatur Quintus Iulius Cordinus Rutilius Gallicus.

De Cursu honorum.[recensere | fontem recensere]

Cursum honorum Rutili Gallici novimus cum carmine Statii, tum etiam per stelam Ephesi anno 1913 repertam et circa annum 70 inscriptam[4] :

  • Sub Claudio imperatore tribunus militum legionis XIII Geminae primam militiam gessit. Postea quaestor, aedilis curulis, denique legatus legionis XV Apollinaris in Pannonia fuit.
  • Sub Nerone imperatore praetor fuit atque ex praetura per novem annos legatus pro praetore provinciam Galatiam rexit. Quo tempore fortasse sub imperio Corbulonis fuit. Nerone mortuo (68) in eius locum in numerum Sodalium Augustalium Claudialium cooptatus est[5]. In bellis civilibus post mortem Neronis Vespasianum secutus videtur. Tum cum stela inscripta est, consul designatus Romam profecturus erat.
  • Sub Vespasiano consulatum suffectum sive anno 71 sive 72 gessisse vulgo creditur. Circa idem tempus in collegium pontificum cooptatus est. Postea legatus extraordinarius in Africam anno 73/74 missus est (ad census accipiendos Vespasiano censore?) ubi tributum gravius Africanis imposuit[6] et limitem inter Africam Veterem et Africam novam correxit[7]. Paulo post (77/78) in Germania Inferiore exercitum ducebat adversus Bructeros, in qua expeditione illustrissima vates Veleda capta est[8].
  • Sub Domitiano ordo dignitatum incertior est. Nam ex verbis Statii "quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam / iura Asiae?[9] , nonnulli voluerunt[10] Rutilium proconsulem Asiae per duos annos 82/84 fuisse. Plures tamen haec verba ad annos 68-70 referunt, cum Rutilius legatus pro praetore Asiae esse potuit sub imperio proconsulis, quod magis cum ordine poetae congruit[11]. Item ex verbis "quae maxima nuper / gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem[12], quia Domitianus bis ad exercitus adversus Dacos profectus est (86 et 89), alii putant Rutilium iam 85 praefectum Urbi esse, alii tantummodo anno 88/89. Quid enim "nuper" ? Mos erat praefectum Urbi secundum consulatum inire : item alii putant Rutilium anno 85 consulem suffectum iterum fuisse, alii anno 90[13].

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Silvae I,4. Non diu valuit : iam mortuus erat cum Statius epistolam dedicatoriam primi libri composuit.
  2. Versus 27-36.
  3. CIL V 6988-6990.Textus (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 05, 06988" vel CIL 05, 06989 vel CIL 05, 06990). Vide etiam Statium versus 58-59.
  4. Dessau 9499
  5. CIL VI,1984 (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 06, 01984").
  6. Statius versus 83-88.
  7. CIL VIII, 14882 et 23084
  8. Statius, versus 89-90. CIL XIII,11967 (= Dessau 9052)[1] (ad verbum "Beleg" imprime "D 09052") : diploma Aquis Mattiacorum anno 1911 inventum ac die 15 Aprilis 78 datum.
  9. Versus 80-81
  10. Der Neue Pauly.
  11. Nisi tamen ordinem geographicum poeta maluit potius quam ordinem chronologicum. Si ita esset, necesse foret concludere Rutilium continuo post proconsulatum consulem iterum fuisse, id est anno 85.
  12. Versus 90-91
  13. Dessau 1007 = CIL V,6988: "C. Rutilio Gallico COS II." Vide supra notam undecimam et versus 92/93 Statii : "maiorque curulis / nec promissa (sic manuscripti ; editores vero saepe in "permissa" correxerunt) semel" : qui lectionem manuscriptorum servant sic interpretantur tamquam Rutilius eo ipso tempore quo Statius carmen suum componebat consul designatus iterum fuisset (id est anno 89/90).