Lucius Iunius Caesennius Paetus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius Iunius Caesennius Paetus (nescimus quando natus sit; mortuus anno 73) fuit senator Romanus. Primis mensibus anni 61 consul ordinarius factus, eodem anno a Nerone imperatore legatus Augusti pro praetore in Cappadociam missus est. Cladibus contra Parthos acceptis,[1] anno 63 Romam revertit. Anno 70 Vespasianus imperator eum familiarem legatum Syriae creavit. Anno 72 regem Antiochum IV Commagenes deposuit, cuius regnum provinciae Syriae adiunxit.[2] Initio anni 73 mortuus est. Lucius Iunius Caesennius Paetus fuit filius alter, qui anno 79 consulatum suffectum administravit, alter Lucius Caesennius Sospes, consul suffectus anni 114.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XV 6-8; 10-17; 20-25.
  2. Flavius Iosephus, Bellum Iudaicum, VII 219.
  3. Der Neue Pauly (Stutgardiae 1999), 12(2): col. 927.


Antecessores:
Nero Claudius Caesar Augustus IV et Cossus Cornelius Lentulus
Consul
61
cum
Publio Petronio Turpiliano
Successores:
Publius Marius et Lucius Afinius Gallus