Flavius Nigrinianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Nigrinianus (nescimus quando natus quandove mortuus sit) fuit senator Romanus ac vir publicus paganus saeculi quarti.

Familia[recensere | fontem recensere]

Filius eius Florentius anno 355 magister officiorum Constantii II imperatoris fuit.[1]

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Nigrinianus anno 350 una cum Flavio Sergio consul nominatus est. Annus insequens in oriente imperii post consulatum Sergii et Nigriniani vocatus est, cum in occidente Magnentius usurpator se sustulisset.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res Gestae XV 5,12
  2. Ingemar König, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 504


Antecessores:
Ulpius Limenius et Fabius Aconius Catullinus Philomathius
Consul
350
cum
Flavio Sergio
Successores:
*in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus et Gaiso
  • in oriente: Post consulatum Sergii et Nigriniani