Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 10°00′N 79°45′E / 10°N 79.75°E / 10; 79.75

Fretum Palk

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fretum Palk et aquae terraeque circumdantes.
Insulae Adam's Bridge appellatae Sinum Palk a Sinu Mannar separant.

Fretum Palk[1] (Tamulice பாக்கு நீரிணை Paaku Neerinai), vel fortasse Fretum Palcianum,[2] est fretum quod inter Coromandelam, civitatem Indiae, et Districtum Jaffna[1] patet, in Provincia Septentrionali Srilancae, civitatis insularis in Oceano Indico sitae. Sinum Bengaliensem ad septentriones et orientem versus cum Sinu Palk in meridie et occidente conectit.[3] Hoc corpus aquae est a 40 ad 85 milia passum latum, 85 milia passuum longum,[4] et plus quam 9.1 metra altum.[5] Nonnulla flumina in fretum defluunt, inter quae Flumen Vaigai[1] in Coromandela. Fretum ex Roberto Palk equite, gubernatore Praefecturae Madras (1755–1763) aevo regni societatis, appellatur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Tabula geographica Srilancae, cum Fretu Palk et Sinu Palk.
  4. "Palk Straits," Encyclopedia Britannica, ed. undecima (Cantabrigiae: Cambridge University Press), 20: 635.
  5. "Palk Bay," Sea Seek.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • George, Victor, et V. Sanil Kumar. 2019. "Wind-wave measurements and modelling in the shallow semi-enclosed Palk Bay." Ocean Engineering 189 (October): 106401. doi:10.1016/j.oceaneng.2019.106401. ISSN 0029-8018.
  • Gunarwardena, C. A. 2006. "Palk Strait." Encyclopedia of Sri Lanka, ed secunda, p. 271. Dellii: New Dawn Press. ISBN 978-1932705485.
  • Peiris, H. A. 1998. Neighbours across the Palk Strait: a guide to information sources on Sri Lanka-India relations. Orleans Ontarionis: Chansa. ISBN 0969708823.
  • Tripathi, Dhananjay, ed. 2021. Re-imagining border studies in South Asia. Abingdoniae Oxoniae et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780429321467 (ebook).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Palk spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 9°50′0″N 79°30′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty  • Encyclopædia Britannica