Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 24°48′40″N 119°55′42″E / 24.81111°N 119.92833°E / 24.81111; 119.92833

Fretum Formosanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula regionis Freti Formosani

Fretum Formosanum[1] est fretum quod insulam Taivaniam a Sinis continentalibus separat. Hoc corpus aquae, hodie pars maris Sinensis australis, cum mari Sinensi orientali ad septentriones versus conectitur. Fretum est 180 chiliometra, minime 130 chiliometra, latum.[2]

Nomina[recensere | fontem recensere]

Nomen Mandarinicum, quod pinyin Táiwān Hǎixiá sonat, a continentalibus 臺灣海峽, ab insulanis 台灣海峽 scribi solet. Inter priora freti nomina sunt Táihǎi, Mandarinice 臺海 et 台海 (scilicet "Mare Tai" e brevi ipsius insulae nomine), et Heishueiguo, Mandarinice 烏水溝, ut qui diceret "fossa aquae atrae": tale nomen usitatur et linguis Min australi (O͘ Chúi-kau) et Hakka, partes periculosiores harum aquarum distinguens.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Fretum Formosanum": Ephemeris
  2. "Geography". Republic of China Government Information Office .
  3. #Turton (2014)

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baynes, Thomas Spencer, ed. 1879. "Formosa." Encyclopaedia Britannica, ed. nona, 9: 415–17. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.
  • Clough, Ralph N. 1999. Cooperation or conflict in the Taiwan strait? Lanhamiae Terrae Mariae: Rowman & Littlefield Publishers. ISBN 0847693252, ISBN 0847693260.
  • Liu, J., C. Liu, K. Xu, J. Milliman, J. Chiu, S. Kao, et S. Lin. 2008. "Flux and fate of small mountainous rivers derived sediments into the Taiwan Strait." Maritime Geology 256: 65–76. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Taivanense spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 24°48′40″N 119°55′42″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica