Insula Ioannis Maii

E Vicipaedia
Insula Ioannis Maii et Mons Ursinus (Beerenberg) ignifer

Insula Ioannis Maii[1] (Norvegice Jan-Mayen) est insula Norvegica inter mare Groenlandiae et mare Norvegicum sita. Mons ignifer Beerenberg (Mons Ursinus) 2277 m altitudinis partem maiorem insulae occupat. Insula paene inhabitata est; aërodromum habet et stationem navigationis radiophonicae, cuius operarii in vico Olonkinbyen (Civitas Olonkinis) habitant.

Tabula Ioannis Blaeu

Natura[recensere | fontem recensere]

Mons nive perpetuo et glaciariis opertus est. Tundra litoralis a glaciariis libera muscis et lichenibus abundant. Taraxacorum species tres (Taraxacum brachyrhynchum, Taraxacum recedens et Taraxacum torvum) endemicae insulae sunt. Arbores et frutices absunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

A venatoribus balaenarum insula iamdudum visitabatur. Nomine Ioannis Iacobi filii Maii de Schellinkhout[nl] nuncupatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 70°59′0″N 8°32′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Global Volcanism Program • Store norske Lexikon • Encyclopædia Britannica