Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 40°S 146°E / 40°S 146°E / -40; 146

Fretum Bassianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula geographica Australiae, Freto Bassiano caeruleo pallido picto.
Tabula Freti Bassiani, maioribus insularum gregibus non exclusis.
Amphitrite in nota postalica anni 1936 rudentem confectum commemorat.

Fretum Bassianum[1] est fretum marinum quod Tasmaniam ab Victoria, civitate in Australia continentali, separat. Quod corpus aquae est 500 chiliometra longum, 350 chiliometra latum, 60 metra altum, altitudine maxima 155 fere metris.

Geographi fretum varie ponunt in Oceano Pacifico,[2] in Oceano Indico, [3] vel in Oceano Australi, cum Mari Tasmaniano.[4] Inter Insulas Furneaux et Tasmaniam patet Fretum Banksianum, pars Freti Bassiani.

Fretum Bassianum fortasse a navarcho Abel Tasman anno 1642 inventum est. Iacobus Cook in Endeavour ad fretum mense Aprili anno 1770 appropinquavit sed eius aquas non intravit. Fretum ex Georgio Bass exploratore ex annis 1798 et 1799 appellatur. Iacent in aquis freti plus quam quinquaginta insulae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "Marine Gazetteer Placedetails". VLIZ 
  3. "Limits of Oceans and Seas, 3rd edition". International Hydrographic Organization. 1953 .
  4. "AHS – AA609582". The Australian Hydrographic Service. 5 Iulii 2012 .

Bibliography[recensere | fontem recensere]

  • Broxam, Graeme, et Michael Nash. 1998 & 2000. Tasmanian Shipwrecks. 2 vol. Canberrae: Navarine Publishing. ISBN 0958656150.
  • Cameron-Ash, M. 2018. Lying for the Admiralty: Captain Cook's Endeavour Voyage. Sydneii: Rosenberg Publishing. ISBN 9780648043966.
  • Edgecombe, Jean. 1986. Flinders Island and Eastern Bass Strait. Sydneii: J. M. Edgecombe. ISBN 1862527679, ISBN 1862527849.
  • Loney, Jack.1993. Mysteries of the Bass Strait Triangle. Ed. quinta. Neptune Press ISBN 0-909131-53-8.
  • Loney, Jack Kenneth. 1993. The sea war in Bass Strait. Portarlingtoniae Victoriae: Marine History Publications. ISBN 0909191514.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Bass spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 40°0′0″S 146°0′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Despectus in Burnie et eius portum in Tasmania ex Wilfred Campbell Memorial Reserve, Freto Bassiano in abscedentiis viso.