Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pittacium cursuale

E Vicipaedia
(Redirectum de Nota postalica)
Salire ad: navigationem, quaerere
Principales pittacii partes: 1, imago; 2, perforationes; 3, denominatio; 4, nomen civitatis.
Mauritiana Caerulea, unum ex omnium temporum rarissimis ideoque carissimis pittaciis cursualibus.

Pittacium cursuale,[1][2][3][4][5] vel fortasse nota postalica,[6] vel nota vectoria,[7] est chartula minuta pretio, quo a cuiusque rei publicae cursu publico edita est, inscripta. Litteris autem atque aliis rebus mittendis hae notae affiguntur, ut, quo illae pretio cursu publico mitti debeant, id solutum esse indicio sint. Pittacia cursualia imaginibus aut iucundis aut hominum illustrium aut rerum commemoratione dignarum imprimi solent, quamobrem vix quicquam est, quod homines libentius conligant. Pittaciorum cursualium collectores verbo novo philatelistae appellantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki: WSOY, 2001).
  2. Ioannes C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 623, 665.
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009).
  4. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum..
  5. Inscriptio in libro Harrius Potter et Philosophi Lapis, a Petro Needham converso.
  6. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  7. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus internus[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!