Franciscus Lehár

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monumentum Francisco Lehar dicatum in Wiener Stadtpark, horto urbis Vindobonae

Franciscus Lehár (natus die 30 Aprilis 1870 Comarae, Slovaciae, mortuus die 24 Octobris 1948 in Bad Ischl, Austriae Superioris) fuit inclutus compositor originis Hungaricae. Clarum opus eius est operetta Die lustige Witwe.

Vita[recensere | fontem recensere]

Musurgus Antoninus Dvořák eum instigavit ut fieret musicographus. Itaque studuit Pragae ad conservatorium, violonista symphoniacorum necnon annis inter 1890 et 1902 Vindobonae Aquincique capellarum militarium variarum regens factus migravit Vindobonam ubi eum dirigentem in theatro Theater an der Wien proclamabant.

Opera et ingenium[recensere | fontem recensere]

Melodramatium eius primum Kukuschka anno 1896 primo in scaenis productum est, quod plus quam triginta operettae secutae sunt. Anno 1905 felicissime Vindobonae opere suo magno Die lustige Witwe spectatorum animos inflammavit. Alia opera maioris momenti fuerunt comoediae musicae Der Graf von Luxemburg (1909) et Das Land des Lächelns necnon drama melicum Giuditta (1934). Genere musicae neglecto melodias melancholicas modum in Slavicum compositas praeferebat, quas autem instrumentorum varietate iucunda afficiebat.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Lehár spectant.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!