Forum sancti Venceslai (Praga)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Forum sancti Venceslai cum Museo nationali.

Forum sancti Venceslai sive brevius Forum Venceslai (Bohemice Václavské náměstí, Germanice Wenzelsplatz), olim Forum equorum (Bohemice Koňský trh, Germanice Rossmarkt),[1][2] est unum e tribus foris magnis Novae Civitatis Pragensis in Bohemia, a rege Carolo IV anno 1348 fundatae.

Medio aevo erat hic mercatus ubi equi venibant. Nomen hodiernum ab anno 1848 tenet. Appellatur a sancto Venceslao, patrono Bohemiae, cuius statua equestris, ab Ioanne Georgio Bendl sculptore facta, in foro e saeculo septimo decimo stabat. Nova statua equestris sancti Venceslai, quae ab Iosepho Venceslao Myslbek sculptore Bohemico perfecta est, in eodem foro ante museum nationale ex anno 1913 videri potest.

Museum nationale Bohemicum, anno 1818 conditum, aedificium suum principale in hoc foro habet. In loco Portae equorum (olim etiam Portae sancti Procopii nuncupatae), deletae anno 1875, sedes aedificata est hodierna musei nationalis inter annos 1885 et 1891 (tunc Museum Regni Bohemiae appellatum erat).

In foro sancti Venceslai ante museum nationale anno 1969, Ioannes Palach et Ioannes Zajíc discipuli se immolaverunt, ut se ipsos igni necantes testimonium darent mundo contra incursionem copiarum foederis Varsoviae sub imperio Unionis Sovieticae in Bohemoslovaciam post Ver Pragense anno 1968.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Forum sancti Venceslai Pragae spectant.