Museum Nationale (Praga)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Museum Nationale in foro sancti Venceslai Pragae

Museum Nationale (Bohemice Národní muzeum), olim Museum Bohemicum sive Museum Regni Bohemiae, est maximum museum Cechiae et vetustissimum museum Bohemiae in Praga situm. Conditum est anno 1818 a nobilibus regni Bohemiae, praecipue a notissimo botanista Casparo Maria comite de Sternberg.

Aedificium vetustissimum principaleque huius musei in foro sancti Venceslai Pragae anno 1891 perfectum est ab architecto Iosepho Schultz. Antea collectiones musei in palatiis Pragnesibus nobilium fautorum servabantur, videlicet in palatio Sternberg prope arcem regiam Pragensem (1821–1846) et in palatio Nostitz (1846–1892) inter forum equorum (nunc sancti Venceslai) et forum sancti Iosephi (nunc Rei publicae) Neo-Pragae.

Museum Nationale multa aedificia habet, inter alia Novum aedificium, olim parlamentum foederale Bohemoslovaciae iuxta aedificium principale, Museum musicae Bohemicum Micro-Pragae cum Museo Fridericii Smetana Vetero-Pragae prope pontem Caroli et Museo Antonini Dvořák Neo-Pragae, Lapidarium Musei Nationalis et Museum culturarum Asiae, Africae Americaeque ab Adalberto Náprstek fundatum in foro Betleem Vetero-Pragae (prope capellam Bethleem).

In Bibliotheca Musei Nationalis multa manuscripta medii aevii servantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Nationale (Praga) spectant.