Fortes fortuna adiuvat

E Vicipaedia

Fortes fortuna adiuvat (seu Audaces fortuna iuvat) est sententia Latina, quae longo ex tempore in proverbium venit.

Terentius Phormii acto I scripsit «Ergo istaec quom ita sunt, Antipho, tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat».

Cicero Tusculanarum quaestionum libro II: «Fortes enim non modo fortuna adjuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio». Citatur alibi ex Ennio. Usurpatur in Aeneide Maronis atque adeo passim ab omnibus. Ovidius Fastorum libro secundo: «Audentes forsque deusque juvat». Idem allusit: «Audaces adjuvat ipsa Venus». Rursum T. Livius belli Macedonici libro IV: «Fortes fortunam adjuvare aiebant». Admonet adagium fortiter periclitandam esse fortunam; nam his plerumque res prospere cedere. Propterea quod id genus hominibus fortuna quasi faveat, infensa iis, qui nihil audent experiri, sed veluti cochleae perpetuo latent intra testas.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Desiderius Erasmus, Adagia, I.2, 145

Nexus interni[recensere | fontem recensere]