Jump to content

Formula:PaginaMensis/Augusti 2015

E Vicipaedia
Pons Romanus Canicarum Onnensium
Pons Romanus Canicarum Onnensium

Asturiae (Asturice Asturies, Hispanice Asturias) sunt provincia atque communitas autonoma Hispana, cuius caput est Ovetum. Incolas 1 061 756, ambitum 10 602 chiliometrorum quadratorum habet. Regio ob siceram nota est.

Vocabulum "Asturiae" nomen accipit ex antiquis incolis, Asturibus, primitivis fluminis Asturae riparum incolis usque ad Romanam dicionem. Nomen "Astures" non solum eos Mediae Planitiei sive Cismontanos sed etiam eos septemtrionis sive transmontanos comprehendebat.

Primi incolae e genere Neanderthalensium fuerunt. Eorum reliquia invenire possumus in antra quorum nobilissimum est El Sidrón. Primi homines sapientes sapientes speluncas ad oras habitabant, marisque cochleis vivebant. Ad conchas e saxis evellendas silicibus habile caelatis utebantur, quod modum petrarum caelandarum ars Asturiensis nominatur. Ex his hominibus multae et pulchrae animalium picturae in cavernis inventae sunt, quorum notissima est spelunca Celestini Bustillo ad Ripam Saliae sita