Jump to content

Flumen Magdalenae

E Vicipaedia
Flumen Magdalenae
Flumen Magdalenae sub ponte in Antioquia dipartimento
Longitudo1550 chm
Altitudo fontis3685 m
Decursus aquae8058 /s
Area systematis260 000 chm²
FonsNudo de Almaguer (Andes)
Ostiummare Caribaeum
RegioColumbia

Flumen sive aliquando flumen magnum Magdalenae[1][2][3] (Hispanice Rio Magdalena, Rio Grande de la Magdalena) est praecipuum Columbiae in America Australi flumen, quod per occidentale civitatis dimidium fluit. Ex Maria Magdalena, persona biblica, appellatur. Superficiem terrestrem 273000 chiliometrorum quadratorum exhaurit, quae est 24 centesimae areae reipublicae, ubi 66 centesimae eius hominum habitant.

In iugo Nudo de Almaguer Andium oritur et ad septentrionem circa 1550 chm fluit. Vallis fluminis Magdalenae Cordilleram Centralem Andium a Cordillera Orientali separat. Postea in demissionem Caribaeam paludinosam exit; in duos ramos ibi dividitir, Lobam laevum et Mompos dextrum. In mare Caribaeum iuxta urbem Barranquillam se effundit, delta magnum formans. Cauca est fluminis Magdalenae accola maximus laevus (in Lobam effunditur).

Tabula regionis fluminis Magdalenae
  1. "Crescit in America centrali ad flumen Magdalenae" (p. 638 apud Google Books)
  2. "Flumen Magnum Magdalenae" (p. 326 apud Google Books)
  3. "ad fluvium Magdalenae" (p. 21 nota 35 apud Google Books)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Guardianes del Agua. 2003. Nuestro Río Magdalena. Sociedad de Acueducto, Alcantarillado y Aseo de Barranquilla S.A. E.S.P.
  • Jacobs, Michael. 2013. The Robber of Memories: A River Journey Through Colombia. Berkeleiae: Counterpoint Press.
  • Petry, Paulo, et Jennifer Hales. 2015. 302: Magdalena - Sinu. Freshwater Ecoregions of the World.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 2°42′42″N 75°25′50″W, 2°11′0″N 76°25′46″W, 11°6′9″N 74°51′5″W OpenStreetMap GeoNames Thesaurus Getty Store norske Lexikon Большая российская энциклопедия