Flavius Paterius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Paterius (natus saeculo 4 aut 5, mortuus post annum 443) vir publicus Imperii Romani Occidentalis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Paterius anno 442 praefectus praetorio Italiae erat et anno 443 consulatum gessit una cum collega Petronio Maximo[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Heike Niquet, Monumenta virtutum titulique, Stuttgardiae 2000, p. 75


Antecessores:
Flavius Dioscorus et Flavius Eudoxius
Consul
443
cum
Petronio Maximo II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XVIII et Flavius Caecina Decius Aginatius Albinus