Flavius Caecina Decius Aginatius Albinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Caecina Decius Aginatius Albinus (natus saeculo 4 aut 5, mortuus post annum 448) vir publicus Imperii Romani Occidentalis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avunculus eius Caecina Decius Aginatius Albinus praefectus urbi Romae anni 414/415 fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Caecina ipse anno 440 praefectus praetorio per Gallias erat, cum Leonem I papam et Flavium Aetium magistrum militum reconciliavit[1]. Anno 443 iterum praefectus praetorio - nunc Italiae - factus est et hunc honorem ad annum 448 vel 449 cepit. Anno 444 praeterea consulatum gessit una cum Imp. Caesare Flavio Theodosio Augusto (XVIII). Anno 446 praeterea patricius nominatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Prosper Tiro Aquitanus, Chronicum integrum 748


Antecessores:
Flavius Petronius Maximus II et Flavius Paterius
Consul
444
cum
Imp. Caesare Flavio Theodosio Augusto XVIII
Successores:
Imp. Caesar Flavius Placidus Valentinianus Augustus VI et Flavius Nomus