Flavius Iulius Patricius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Iulius Patricius (natus saeculo 5, mortuus post annum 471) vir publicus et filius Flavii Ardaburii Aspari et brevi tempore Caesar Imperii Romani Occidentalis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avus eius Flavius Ardaburius erat, pater Flavius Ardaburius Asparus erat, fratres Flavius Ardaburius Iunior (consul anni 447) et Flavius Hermenericus (consul 465) erant. Leontiam filiam Leonis I imperatoris in matrimonium duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 459 Patricius consulatum ipse gessit una cum Ricimerio, magistro militum Imperii Romani Occidentalis. Pater eius, qui anno 457 Leonem I imperatorem proclamaverat, anno 470 a Leone petivit, ut Patricium Caesarem et successorem nominaret[1]. Quo facto Patricius etiam filiam iuniorem imperatoris Leontiam in matrimonium duxit. Maiorem natu filiam iam Zeno duxit. Sed anno 471 Pater et avus depositi et necati sunt, Patricius titulum Caesaris amisit, devortium facere debuit cum Leontia, sed vitam retinuit[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Brian Croke, "Dynasty and Ethnicity: Emperor Leo and the Eclipse of Aspar", Chiron 35 (2005), 193.
  2. Karl Feld, Barbarische Bürger: Die Isaurier und das Römische Reich, Walter de Gruyter, Berolini 2005


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Valerius Maiorianus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus
Consul
459
cum
Ricimerio
Successores:
Flavius Magnus et Flavius Apollonius