Flavius Eucherius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Eucherius (quando natus sit, quando mortuus, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti exeuntis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Fuit frater Flavii Theodosii, cuius filius Theodosius I imperator Romanus erat[1].

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Eucherius annis 377 - 379 Comes sacrarum largitionum erat[2] et anno 381 una cum Flavio Syagrio consulatum gessit. Anno 395 ad aulam Arcadii filii Theodosii erat et praefectum praetorio Orientis Flavium Rufinum accusavit[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Themistius, Or. XVI 203d
  2. Codex Theodosianus I 32,3; X 20,9
  3. Zosimus, Historia Nova, V 2,3-4


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus V et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus
Consul
381
cum
Flavio Syagrio
Successores:
Flavius Claudius Antonius et Flavius Afranius Syagrius