Flavius Claudius Antonius
Appearance
Flavius Claudius Antonius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator ac vir publicus Romanus saeculi quarti fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Claudius annis 370 - 373 magister scrinii fuit et quaestor sacri palatii, deinde praefectus praetorio primo Gallias (anno 376/377), postremo (anno 377/378 Italiam administrabat[1].
Familiares
[recensere | fontem recensere]Fuit familiaris Aurelii Symmachi, qui aliquot litteras[2] ad eum deditin quibus scripsit Antonium tragoedias composuisse. Forsitan sororem nomine Mariae habuit, quae in familiam Theodosii I imperatoris nupsit[3].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ A. H. M. Jones et alii, edd., Prosopography of the Later Roman Empire (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1971-1992) p.77
- ↑ Libro primo epistularum 89-93.
- ↑ David Stone Potter, The Roman Empire at bay, AD 180-395, p. 535
| Antecessores: Flavius Syagrius et Flavius Eucherius |
Consul 382 cum Flavio Afranio Syagrio |
Successores: Flavius Merobaudes II et Flavius Saturninus |