Latinitas bona

Fischt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Massivum Fischt-Oschtenicum (cum montibus Fischt ad sinistram et Oschten ad dextram) e sublimi loco Sotzii hieme visum

Fischt[1] (Russice Фишт, Adygeice Фыщт, i.e. "caput album") est mons in parte occidentali Caucasi Maioris, in confinio rei publicae Adygeiae et territorii Crasnodariani Foederationis Russicae situs, altitudinem 2867 m habens. Сoncretus est e calcibus, in quibus carstus evolvit. Cum montibus adiacentibus Oschten et Pschecha-Su massivum Fischt-Oschtenicum format.

Stadium Sotzii, pro Olympiis hiemalibus anni 2014 aedificatum, secundum montem Fischt nominatum est.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Фишт, гора – m. Fischt"[1]; "In pascuis subalpinis montis Fischt, ad fines silvarum in monte Fischt, Caucasus, Circassia"[2]; "Caucasus, Circassia, in fontibus fl. Belaja, palus in regione Subalpina montis Fischt"[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad montem Fischt spectant.