Figura loquendi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In arte rhetorica et in litteris, figura loquendi vel orationis nec numquam figura litteralis vel rhetorica est modus dicendi vel scribendi qui sermoni quoddam pondus nec non ornationem tribuit quandam; poetae et scriptores et oratores antiquitus his usi sunt figuris utenturque hodie quoque sive in poesi sive in prosā.

Figurae rhetoricae communes[recensere | fontem recensere]

  • Anaphŏra (Graece: ἀναφορά): repetitio cuiusdam verbi vel verborum complurium initio sententiae versūsve;
E.g.: [...] nos patriae finis et dulcia linquimus arva. / Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra... (Vergilii Bucolica I, vv. 3-4)
  • Anastrophē (Graece: ἀναστροφή): reversio consuetae verborum seriei in propositione quadam;
E.g.: [...] nostris ab ovilibus imbuet agnus. (Vergilius, Bucolica I, v. 8)
  • Hyperbaton (-i; n.; Graece ὑπέρβατον) seu transgressio: seiunctio duorum arte conexorum propositionis elementorum;
E.g.: Tityre, tu patualae recubans sub tegmine fagi... (Vergilii Bucolica I, v. 1)
  • Anadiplōsis (a verbo Graeco ἀναδίπλωσις): repetitio cuiusdam verbi quod admodum ante enuntiatur;
E.g.: [...] hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatum venit... (M. Tullius Cicero, In Catilinam I, 2)
  • Enumeratio: complurium series verborum, interpunctione omissa (asyndeton) aut adhibita (polisyndeton);
E.g.: [...] et vino et sale et omnibus cachinnis. (C. Valerius Catullus, Carmina, 13)
  • Parallelismus: dispositio parallela elementorum propositionis nonnullorum (forma: AB AB);
E.g.: Antiochus epistulis bellum gerit, calamo et atramento militat. (Cato maior, Orationum fragmenta 20)
  • Chiasmus: quasi inversus parallelismus (forma: AB BA);
E.g.: Laudato ingentia rura, exiguum colito. (Cato maior)
  • Ellipsis (Graece: ἔλλειψις), quae in amotis contat nonnullis propositionis elementis;
E.g.: Seu pluris hiemes [nobis] seu tribuit Iuppiter ultimam... (Q. Horatius Flaccus, Carmina I, 11)
  • Hendiadys (Graece: ἒν διὰ δυοῖν, Latine fere "duobus (elementis) unum"), id est notio una duobus verbis expressa.;
E.g.: Casus et secunda pro bona fortuna.
  • Anacolūthon (ἀνακόλουθον) seu nominativus pendens[1], id est propositio duobus formis composita;
E.g.: Qui habet, dabitur ei. (Evangelium secundum Matthaeum, 13:12)
  • Climax (κλῖμαξ): series verborum pro gradatione gravitatis crescenti vel decrescenti (anticlimax);
E.g.: Nunc autem manet fides spes caritas tria haec; maior autem his est caritas. (Paulus, Ad Corinthios I, 13:13)
  • Periphrasis, ubi una res plurimis verbis describitur;
E.g.: Nerei repandirostrum incurvicervīcum pecus pro "delphīni". (Marcus Pacuvius)
  • Hyperbolē (-es, f.; a Graeco ὑπερβολή, Latine "elatio"), figura talis ut notio describitur latius et inflatius;
E.g.: Quod si me lyricis vatibus inseres, / sublimi feriam sidera vertice. (Horatius, Carmina I, 1, vv. 35-36)
  • Oxymōrus (-a, -um; ὀξύμωρος): oxymora sunt admota verba oppositarum significationum;
E.g.: [...] cui flavam religas comam, / simplex munditiis? (Horatius, Carmina I, 5, vv. 4-5)
  • Antonomasia (Graece ἀντονομάζειν, "nomen mutare") est usus vocabuli cuiusdam in locum alteri verbi, quod intellegi potest;
E.g.: Stagirites pro "Aristoteles".
  • Metaphora seu translatio, id est usus verbi cuiusdam similis significationis in locum alteri communis verbi;
E.g.: Agnosco veteris vestigia flammae... (flamma amorem indicat vehementem) (Vergilius, Aeneis IV, v. 23)
  • Comparatio seu similitudo: comparatio elementorum propositionis aliquorum; similis metaphorae, introducitur a coniunctione (uti, sic ut etc.);
E.g.: Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus... (Horatius, Saturae I, 9, v. 20)
  • Metonymia, ubi notio nominatur vocabulo aliam notionem conexam indicanti;
E.g.: Soles occidere et redire possunt... (soles = dies) (Catullus, Carmina, 5, v. 4)
  • Paronomasia: constat in admotis vocabulis in dicendo similibus;
E.g.: At vobis male sit, malae tenebrae / Orci... (Catullus, Carmina, 3, vv. 13-14)
  • Analepsis: scaena interiecta quae argumentum retro movet a praesenti fabulae tempore in tempus praeteritum;

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. G. L. Beccaria, Dizionario di linguistica, p. 50-51. (2004)

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • G. Campanini, G. Carboni, Nomen — Campanini–Carboni — Latino–Italiano, Italiano–Latino, Paravia, Mediolani (2002)
  • E. Cantarella, G. Guidorizzi, Thesaurus — Virgilio; Orazio; Catullo, Mediolani (2006)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]