Anacoluthon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Anacoluthon (Graece ἀνακόλουθον = inconsequens) est figura orationis qua constructio grammaticalis procedente sententia mutatur. Exempli gratia nominativus pendens initio sententiae ponitur nec subiectum verbi in fine evadit esse. Quamquam enim anacoluthon peccatum erga bonam grammaticam et syntaxim iure videri potest tamen a quibusdam auctoribus volentibus in longis sententiis adfectatur, sive, ut apud Thucydidem, ad concinnitatem nimis aequaliter fluentem asperitate quadam interrumpendam ac lectoris velut expergefaciendi causa, sive ut in dialogis Platonis[1] ad sermonem familiarem imitandum, sive ad vehementem adfectum animi in oratore patefaciendum.

Exempli gratia apud Plautum[2]ː ista virtus est ... qui malum fert fortiter, et apud Ammianum Marcellinum de Valentiniano imperatore[3]ː Verum ardens ad redeundum eius impetus molliebatur consiliis proximorum, suadentium et orantium ne... ubi Valentinianus primo cum 'ardens' nominativo casu subauditur ac deinde in eadem sententia a pronomine anaphorico 'eius' repetitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Luisa Reinhard, Die Anakoluthe bei Platon, (Philologische Untersuchungen, XXV), Berolini 1920.
  2. Asinaria 323
  3. Res gestae XXVI.5.12

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • Ludger Hoffmann, "Anakoluth und sprachliches Wissen." Deutsche Sprache. Zeitschrift für Theorie, Praxis, Dokumentation,1991ː 97–119
  • Henricus Uhle, Bemerkungen Zur Anakoluthie bei Griechischen Schriftstellern Besonders bei Sophokles, Nabu Press, 1912.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]