Analepsis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Analepsis (Graece ἀνάληψις 'sursum receptio; recreatio, recuperatio') est scaena interiecta quae argumentum retro movet a praesenti fabulae tempore in tempus praeteritum.[1] In litteris, pelliculis, televisione aliisque mediis, analepses saepe eventus offerunt qui ante praecipuum actionis argumentum acciderunt vel priorem magni momenti fabulam (Anglice: crucial backstory) adumbrant. Analepsis personae ortae est analepsis quae propriam personae vitam tractat; hoc modo, ob dubitationem argumenti et evolutionis personae, lectores auditoresve suspenso animo exspectant.

In litteris, analepsis interna est analepsis in priore narrationis tempore sita; analepsis externa est analepsis in tempore ante narrationis initium.

In pelliculis et spectaculis televisificis, nonnulli modi photographici (camera techniques) et artes eximiae (special effects, vel fortasse 'modi peculiares') excultae sunt ut observatores sentiant actionem ex praeteritis videri; exempli gratia, margines picturarum parum clarae cogitate fiant, vel imagines sint salebrosae et discordes, vel scaenae coloribus inusitatis ostendantur, seu tonis aut sepiis aut monochromatibus, cum plurimum fabulae alioqui iustissimis coloribus enarretur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]