Ficus wamanguana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Rosales 
Familia : Moraceae 
Tribus : Ficeae 
Genus : Ficus 
L.
Subgenus : Sycomorus 
Species : Ficus wamanguana 
Whitfeld et Weiblen, 2010
   

Ficus wamanguana est species generis Fici familiae Moracearum, in provincia Sepik Orientali Papuae Novae Guineae endemica. Nomen specificum ex vico Wamangu in Provincia Sepik Orientali deducitur, ubi species primum conlecta est (Whitfeld et Weiblen 2010:7).

Planta est arbor ad 16 metra alta.

Propria diagnosis Latina, ab inventoribus ipsis scripta: "Arbor parva, ramificatione terminali praesente proximis cursibus aquae in sylvae inapertis aulaeis. Similaris [sic] ad F. servulum Corner glabrum sed cum ramunculis pubescentibus ficisque et petiolis ubi juvenibus" (Whitfeld et Weiblen 2010:7).

Folia ad extrahendum fucum rubrum cocta limbis gramineis adhibentur (Whitfeld et Weiblen 2010:7).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Whitfeld, T. J. S., et G. D. Weiblen. 2010. Five new Ficus species (Moraceae) from Melanesia. Harvard Papers in Botany 15:1–10.
Moraceae Haec stipula ad Moraceam spectat. Amplifica, si potes!