Fiat iustitia, ruat caelum

E Vicipaedia

Fiat iustitia, ruat caelum est regula iuris, quae significat oportere iuste disceptare quamquam exitus graves sint.

In fontibus antiquis[recensere | fontem recensere]

In comoedia Terentii, quae vocatur Heautontimorumenos, Syrus Cliniae dubitanti respondit: «Quid si redeo ad illos qui aiunt "quid si nunc caelum ruat?"»[1] «Quid si nunc caelum ruat?» in Graecum sermonem vertitur hoc modo: «τί εἰ οὐρανὸς ἐκπέσοι;».

In libro primo de expeditione Alexandri hoc refert Arrianus: «Atque Celtas percunctatus est Alexander, quid in rebus humanis maxime extimescerent: ratus nominis sui splendorem ad Celtas multoque ulterius penetrasse: quodque ipsum prae rebus omnibus timerent responsuros. At a Celtis longe aliter ac sperarat ei responsum est: nimirum quum procul ab Alexandro agerent et loca accessu difficilia habitarent, ipsumque in alios expeditionem moliri viderent, vereri se aiebant ne caelum in ipsos ruat. Alexander eos amicos appellans et in confoederatorum numerum recipiens remisit, hoc unum subdens, Celtas arrogantes esse»[2].

Theognis Megarensis in elegiis scripsit: «Ἔν μοι ἔπειτα πέσοι μέγας οὐρανὸς εὐρὺς ὕπερθεν / χάλκεος, ἀνθρώπων δεῖμα χαμαιγενέων, / εἰ μὴ ἐγὼ τοῖσιν μὲν ἐπαρκέσω οἵ με φιλεῦσιν, / τοῖς δ´ ἐχθροῖς´ ἀνίη καὶ μέγα πῆμ´ ἔσομαι.»[3]

In oda Horatii legitur: «Si fractus illabatur orbis, / impavidum ferient ruinae»[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Terentius, Heautontimorumenos, III, v. 719
  2. Arrianus, De expeditione Alexandri, I.5.7-8 «τοὺς Κελτοὺς δὲ καὶ ἤρετο ὅ τι μάλιστα δεδίττεται αὐτοὺς τῶν ἀνθρωπίνων, ἐλπίσας ὅτι μέγα ὄνομα τὸ αὑτοῦ καὶ ἐς Κελτοὺς καὶ ἔτι προσωτέρω ἥκει, καὶ ὅτι αὐτὸν μάλιστα πάντων δεδιέναι φήσουσι· τῷ δὲ παρ ̓ἐλπίδα ξυνέβη τῶν Κελτῶν ἡ ἀπόκρισις· οἷα γὰρ πόῤῥω τε ᾠκισμένοι Ἀλεξάνδρου καὶ χωρία δύσπορα οἰκοῦντες, καὶ Ἀλεξάνδρου ἐς ἄλλα τὴν ὁρμὴν ὁρῶντες , ἔφασαν δεδιέναι μήποτε ὁ οὐρανὸς αὐτοῖς ἐμπέσοι. Καὶ τούτους φίλους τε ὀνομάσας καὶ ξυμμάχους ποιησάμενος ὀπίσω ἀπέπεμψε, τοσοῦτον ὑπειπὼν ὅτι ἀλαζόνες Κελτοί εἰσιν».
  3. Theognis, Elegiae, vv. 869-872
  4. Horatius, Odes, 3.3.7–8

Nexus interni[recensere | fontem recensere]