Ferdinandus de Lesseps

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Caricatura de Lesseps ab Andrea Gill facta (1867).
Statua Lessepsiana in navalibus prope Portum Fouad? stat.
Domus et officia Ferdinandi de Lesseps Ismailiae, prope Canalem Sueziensem.
Photographema Novi Eboraci factum.

Ferdinandus Maria, Vicecomes de Lesseps GCSI (Francice Ferdinand Marie, Vicomte de Lesseps, natus Versaliis 19 Novembris 1805; mortuus in Château de La Chesnaye communis Guilly praefecturae Andrae 7 Decembris 1894), fuit curator Canalis Suesiensis construendi, qui maria Mediterraneum et Rubrum anno 1869 coniunxit, ac spatia et tempora inter Occidentem et Orientem navigandi magnopere imminuit. Hanc prosperitatem iterare conatus est cum operam daret ut Canalis Panamensis ad maris aequor decennio 189 effoderetur, sed proposito morbis malariae et febri flavi in regione profligato, nuntiatus Canalis Panamensis Lessepsianus imperfectus mansit.

Statua Libertatis[recensere | fontem recensere]

Die 11 Iunii 1884, Levi P. Morton, Minister Civitatum Foederatarum Franciam missus, epulas exstruxit ad honorem Coniunctionis Franco-Americanae et ut Statua Libertatis celebraretur. Ferdinandus de Lesseps, caput Coniunctionis Franco-Americanae, statuam populo Civitatum Foederatarum rite dedit.

Mense Octobre 1886, de Lesseps iterum Civitates Foederatas visitavit, ut in caerimoniis Statuae Libertatis dedicatae orationem haberet, Praeside Grover Cleveland praesente.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • de Lesseps, Ferdinand. Souvenirs de quarante ans. Convertit C. B. Pitman.
  • Karabell, Zachary. 2003. Parting the Desert: The Creation of the Suez Canal. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 978-0375408830/
  • McCullough, David. 1977. The Path Between the Seas: The Creation of the Panama Canal 1870-1914. Simon and Schuster.
  • Mellander, Gustavo A. 1971. The United States in Panamanian Politics: The Intriguing Formative Years. Danville, Ill.: Interstate Publishers. OCLC 138568.
  • Mellander, Gustavo A., et Nelly Maldonado Mellander. 1999. Charles Edward Magoon: The Panama Years. Río Piedras, Puerto Rico: Editorial Plaza Mayor. ISBN 1-56328-155-4. OCLC 42970390.
  • Parker, Matthew. Panama Fever: The Epic Story of One of the Greatest Human Achievements of All Time: the Building of the Panama Canal. Novi Eboraci: Doubleday,
  • Simon, Maron J. 1971. The Panama Affair. Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons.
  • Smith, G. Barnett. 1893. The Life and Enterprises of Ferdinand de Lesseps. Londinii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum de Lesseps spectant.