Feles in Aegypto antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua aënea deae felinae Bubastis

Feles in Aegypto antiqua, quae mau lingua Aegyptia antiqua appellatae sunt, hominibus Aegyptianis fuerunt magni momenti. Secundum studia DNA quae genetica specierum vivarum comparaverunt, aestimant feles ex subspecie Orientale Medio Felis silvestris abhinc annos decem milia in Regione Lunato Fertili domare.[1][2] Post milia annorum, homines in illa parte quae Aegyptus Superior et Inferior appellatur animalia, feles haud excepto, venerati sunt.

Feles ob venatum rodentiorum ac anguium ut Naiarum venandarum facultatem laudatae sunt, ita felis facta est signum gratiae. Mafdet, dea iustitiae et supplicii capitis, caput leonis habuit. Denique Bubastis dea felina cultum Mafdet supponit. Bubastis facta est dea praesidii, fertilitatis, et matris status.

Propter venerandum, nonnullae feles post mortem uná cum hominibus mummificatae sunt. Feles mummificatae Bubasti donatae sunt. Anno 1888 agricola Aegyptianus magnum sepulchrum cum felibus catulisque mummificatis invenit. In sepulchro, quod est prope oppidum Beni Hasan et ab 2000 - 1000 a.C.n. originem trahit, octoginta milia felium mummificatarum sepultae sunt.

In vita cotidiana[recensere | fontem recensere]

Feles feroces ob naturam rattos et alia animalia quae ex horreis regiis ediderunt venatae sunt. Benigne excipiuntur ob mures, angues venenatos, alia venanda. Ab Aegyptiis veneratae sunt, et ornamentas datae sunt.

In mythologia Aegyptiana[recensere | fontem recensere]

Aegyptus semper solidatus non fuit; ab initio fuit regio cum multis gentibus et subregiones. Systema religiosum multarum subregionum fuit totemismus[3], id est, animalium arborumque cultus. Alia animalia totemistica ob utilitatem optata sunt, alia ob virtutem admirabilem, alia ob metum. Cum bello inter gentes, victor honorem animali totemistico flagitare potuit et venerationem mandavit. Denique ad annum 3100 a.C.n. imperium sub Menes fundatum est, et totemismus factus est catholicior. Ibes, aquilae, coleoptera, feles haud excepto, facta sunt animalia venerata.

Aegyptiani viderunt deos non esse spiritus sed animas quae incarnatae fuisse potent. Indicium vetissimum de felibus ut diis est ex poculo crystalli ad annum 3100 a.C.n. cum imagine Mafdet deae, caput leonis habentis. In origo Bubastis uná cum Sekhmet ut leaena ferociter protegens et bellicosa depicta est, sed ad tempus Bubastis facta est lenior et cum felibus consociata est.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Kingdon, J. (1988). East African Mammals: Carnivores. University of Chicago Press. ISBN 0-226-43721-3 .
  2. Wade, N. (29 Iun 2007). "Study Traces Cat’s Ancestry to Middle East". New York Times .
  3. Carolus Egger, ed., ed. (1992, 1997) (Italiane). Lexicon Recentis Latinitatis. Urbis Vaticanae: Libraria Editoria Vaticana  ISBN 8820917319 (vol. I: A-L), ISBN 8820922398 (vol. II: M-Z), vol. II, p. 245, s.v. totemismo.