Eulalius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Eulalius (natus die ignoto; obiit 423), archipresbyter Basilicae Sancti Ioannis in Laterano, fuit antipapa a die 27 Decembris 418 usque ad 29 Aprilis 419, id est inter pontificatum papae Bonifacii I.

Post mortem papae Zosimi alii presbyteri Romani Eulalium papam creaverunt, alii Bonifacium I elegerunt. Etiam praefectus urbis Symmachus et imperator Honorius Eulalio favebant. Imperator synodum Ravennae constituit, ut inter duos papas iudicaret, et iussit utrosque papas Romam relinquere, sed Eulalius Romae mansit. Honorius ergo electionem Bonifacii confirmavit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!