Jump to content

Eugenius de Beauharnais

E Vicipaedia
Wikidata Eugenius de Beauharnais
Res apud Vicidata repertae:
Eugenius de Beauharnais: subscriptio
Eugenius de Beauharnais: subscriptio
Nativitas: 3 Septembris 1781; Lutetia
Obitus: 21 Februarii 1824; Monacum
Patria: Francia

Familia

Genitores: Alexandre de Beauharnais; Iosephina de Beauharnais
Coniunx: Princess Augusta Amalia of Bavaria
Proles: Empress Amélie of Brazil, Josephine of Leuchtenberg, Auguste de Beauharnais, Maximilian de Beauharnais, 3rd Duke of Leuchtenberg, Eugénie de Beauharnais, Princess Theodolinde de Beauharnais of Leuchtenberg, Pierre Louis Marie Auguste Denis de Lagarde, Fanny Denis de Kereden de Tobriand, Carolina Clotilde de Beauharnais
Familia: House of Beauharnais

Memoria

Sepultura: St. Michael's Church, Munich

Insignia heraldica

Eugenius de Beauharnais: insigne
Eugenius de Beauharnais: insigne

Eugenius de Beauharnais (natus 3 Septembris 1781 Lutetiae, mortuus 21 Februarii 1824 Monaci) filius Iosephinae de Beauharnais, quae postea Napoleoni Bonaparte nupsit et Alexandri de Beauharnais fuit. Soror eius Hortensia de Beauharnais erat, mater Napoleonis III. Eques fuit Ordinis Aurei Velleris.

Postquam matrimonium parentium finitum est, Eugenius apud patrem vixit, Hortensia autem apud matrem. Sed anno 1794 patre inter Terroris Regimen supplicio affecto mater Eugenium filium Napolionis curae mandavit, cui anno 1796 nupsit. Eugenius anno 1797 legatus militum factus Napoleonem in expeditionem Italicam et Aegypticam sequebatur. Anno 1805 Eugenius rex vicarius Italiae factus est pro Napoleone et anno 1806 iussu Napoleonis - interim patris adoptivi - Augustam Amaliam Bavariae filiam Maximiliani I regis Bavariae. Dux Venetiarum factus est. Anno 1809 dux militum Napoleonis in bello quintae coalitionis erat et anno 1810 Andream Hofer, ducem seditionis Tirolis, Mantuae supplicio affici iussit. Deinde a Napoleone Dux Magnus Francofurti nominatus est. Sed postquam anno 1811 Napoleo II, filius Napoleonis et Mariae Ludovicae Austriae natus est, non iam heres imperii fuit, sed et tum Napoleoni sequebatur. 17 Aprilis 1814, postquam Napoleo imperio se abdicaverat, Eugenius Italiam reliquit et in Bavariam venit. Ibi ultimos annos vixit atque dux de Leuchtenberg atque princeps Eystettensis nominatus est. Etiam fuit francomurarius.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]