Ernestus Weiß

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula commemorativa Berolini

Ernestus (vulgo Ernst) Weiß (natus die 28 Augusti 1882 Brunae, mortuus die 15 Iunii 1940 Lutetiae) fuit Austriacus scriptor. Opera eius litterario expressionismo vicina sunt sub specie Sigismundi Freud.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius negotiatoris textilium medicinam studuit Pragae Vindobonaeque et laborabat usque annum 1908 tamquam medicus, Berolini (usque annum 1908) et Vindobonae Berolini Pragae (usque annum 1920; interdum fuit navalis medicus annis 1912/13 et bellicus medicus annis 1914-18).

Iam prima fabula Milesia titulo Die Galeere (1913) de radiologo agens experientias proprias auctoris et medici detegit. Idem thema invenitur in libro Der Gefängnisarzt oder Die Vaterlosen anni 1934. Anno, quo in lucem proferebatur Galeere, familiaritatem contraxit cum Francisco Kafka quocum textus fabulae Milesiae secundae Der Kampf (1916) proelio committendos corrigebat. Libro Mensch gegen Mensch (1919) de vitae humanae valore in compagibus curae medicinalis disserit. Drama titulo Tanja die, quo primum in scaenario erat, valde applaudebatur.

Anno 1934 Lutetiam fugit, ubi symbolas attulit periodicis fugitivorum Die Sammlung, Das neue Tage-Buch et Maß und Wert. Difficultatibus nummariis submerso auxilium dabant i.a. Stephanus Zweig et Thomas Mann. Gratissimus eis dedicavit fabulas Milesias has: Der arme Verschwender (1936) et Der Verführer (1938). Temptavit ad calculos vocare nazistas scribendo librum Der Augenzeuge (qui libro sub titulo Ich, der Augenzeuge post mortem demum apparuit). Die, quo legiones Nazista Germanicae caput Franciae invaserunt, mortem sibi conscivit.

Ecce aliae Milesiae fabulae, in quibus saepe agitur de hominibus in discrimine versantibus: Nahar (1922), Die Feuerprobe (1923), Männer in der Nacht (1925) et Georg Letham. Arzt und Mörder (1931). Insuper pepigit multas fabellas minores.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Köster, Thomas: "Weiß, Ernst", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)