Roman numeral 10000 CC DD.svg

Erithacus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Erithacus rubecula with cocked head.jpg
E. rubecula in Lancastirensi comitatu Angliae

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Muscicapidae 
Genus : Erithacus 
Cuvier, 1800
Species : E. rubecula 
Erithacus rubecula 
(Linnaeus, 1758)  
Conservationis status
Subdivisiones: Subspecies
Inter 7 et 10 (vide textum).
Territorium
European Robin Range.png
Habitationes:      Per totum annum     Aestate     Hieme
Ova Erithaci rubeculae

Erithacus est genus avium ordinis Passeriformium familiae Muscicapidarum, cui generi una sola species est, Erithacus rubecula. Haec est parva avis insectivora, inter 12.5 et 14.0 centimetra longa. Mas et femina sunt similes colore, pectore rubro vel aurantio, linea cano circa faciem. In tota Europa usque ad Siberiam occidentalem in oriente et Africam Septentrionalem in meridie reperiuntur. Plurimi erithaci, hieme et aestate non migrantes, in locis suis manent.

Subspecies[recensere | fontem recensere]

  • Erithacus rubecula balcanicus
  • Erithacus rubecula caucasicus
  • Erithacus rubecula hyrcanus
  • Erithacus rubecula melophilus
  • Erithacus rubecula rubecula
  • Erithacus rubecula sardus
  • Erithacus rubecula superbus
  • Erithacus rubecula tataricus
  • Erithacus rubecula valens
  • Erithacus rubecula witherbyi

In antiquitate et medio aevo[recensere | fontem recensere]

Gaius Plinius Secundus avem erithacum appellatam describit, quae aut Erithacus rubecula aut cum Phoenicurus phoenicurus esse putatur:

alia ratio ficedulis, nam formam simul coloremque mutant. hoc nomen autumno habent, postea melancoryphi vocantur. sic et erithacus hieme, idem phoenicurus aestate. mutat et upupa, ut tradit Aeschylus poeta, obscena alias pastu avis, crista visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis.[2]

In medio aevo appellabatur rubecula vel rubisca.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erithacum rubeculam spectant.