Erigone (Icarii filia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Erigone (Graece Ἠριγόνη) in mythologia Graeca fuit filia Icarii Attici. Pater et filia Bacchum peregrinum in domum receperunt, cenam eo praebuerunt vinumque donum nacti sunt. Icarius exinde in conviviis vinum protulit vicinis; qui ebrii pugnare coeperunt Icariumque hospitem occiderunt. Erigone a cane Maera conducta corpus patris repperit ibique sibi mortem intulit; Maera iuxta sepulchrum mortua est. Astronomi narrant Icarium inter stellis nomine "Bootes" videri, Erigonam nomine "Virgo", Maera nomine "Canis Minor" cuius oculus est Procyon.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]