Ericus Mauritius de Hornbostel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ericus Mauritius de Hornbostel (18771935) fuit ethnomusicologus et musicologus Austriacus.

Vindobonae natus est die 25 Februarii 1877, filius parentium qui musicam valde exercebant. Puer clavili, harmoniae, et contrapuncto studuit, sed gradus philosophiae doctoris ei est ab Universitate Vindobonensi concessus in chemia.

Berolini mox consedit, ubi cum Carolo Stumpf adiutor apud Institutum Psychologicum Berolini psychologiam musicam et psychoacousticam investigavit. Anno 1905, cum publicae instituti tabulae Berliner Phonogramm-Archiv gignerent, von Hornbostel primus rector factus est. Ipse et Curtius Sachs eo tempore Systema Sachs-Hornbostel (1914) excogitaverunt, quo organologi instrumenta musica iam hodie classificant.

Anno 1933, Nationali Socialisticá Laboratorum Factione Germanicá imperante, omnibus muneribus suis privatus est propter mater fuit ex stirpe Iudaea. Primum Helvetiam emigravit, in tempus Civitates Foederatae Americae, postremo Cantabrigiam in Anglia, ubi in archivum musicae folkloricae non Europaeae operam suam locavit. Cantabrigiae mortuus est die 28 Novembris 1935.

Praeceptor magni aestimatus, nonnullos discipulos docuit, inter quos Henricus Cowell (18971965), compositor Americanus.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!