Roman numeral 10000 CC DD.svg

Epidermis (botanica)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Transversum caulis plantae Lini usitatissimi segmen:
1. Medulla
2. Protoxylema
3. Xylema
4. Phloema
5. Sclerenchyma
6. Cortex
7. Epidermis
Descriptio anatomiae folii modici.
Epidermis folii Nicotianae alatae. Imago electromicroscopica, trichomata (appendices piliformes) et stomata (foraminera oculiformia) monstrans.

Epidermis (Graece επίδερμίδα 'summa cutis') est grex cellularum in singulo strato ordinatarum quae folia, flores, et caules angiospermarum tegunt, limes inter plantas et circumiecta externa constituentes. Epidermis nonnulla munera sustinet: contra evaporationem aquae, commutationem gasiorum temperat, composita metabolica secernit, et (praecipue in radicibus) aquam et nutrimenta mineralia absorbet. Epidermis plurimorum foliorum anatomiam dorsoventralem exhibet: superficies superiores (adaxiales) et inferiores (abaxiales) structuras aliquantum varias habent, quae varia munera sustinere possunt. Caules lignei et nonnullae aliae structurae caulum tegmentum secundarium gignunt, peridermis appellatum, qui pro tegmento protegente epidermidem reponit.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bowes, Bryan G., et James D. Mauseth. 2012. Structure des plantes. Conv. Mickaël Legrand. Éditions Quae. ISBN 2759216888, ISBN 9782759216888.
  • Bresinsky, Andreas, Christian Körner, Joachim W. Kadereit, Gunther Neuhaus, et Uwe Sonnewald. 2008. Strasburger: Lehrbuch der Botanik. Ed. 36a. Heidelbergi: Spektrum Akademischer Verlag, Heidelberg. ISBN 9783827414557.
  • Nultsch, Wilhelm. 1996. Allgemeine Botanik. Ed, 10a. Stutgartiae et Novi Eboraci: Thieme. ISBN 3133833103.
  • Raven, Peter H., Ray F. Evert, Ray F., et Helena Curtis. 1981. Biology of Pplants. Novi Eboraci: Worth Publishers. ISBN 0879011327. OCLC 222047616.
  • Valla, Juan J. 2007. Botánica: Morfología de las plantas superiores. Bonaeropoli: Hemisferio sur. ISBN 9505043783.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]